monumenta.ch > Plinius > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 64
{XIII} igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in toris radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur.